Amos 6
Versets liés

Corruption et inconscience des grands

1 vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
2 transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
3 qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
4 qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
5 qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
6 bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
7 quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
8 iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
9 quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
10 et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
11 quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
12 numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
13 qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
14 ecce enim suscitabo super vos domus Israël dicit Dominus Deus exercituum gentem et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti

Introduction de la Vulgate

Verset liés

L'outil de verset lié est un instrument précieux qui ouvre des horizons nouveaux dans l'étude biblique. En reliant les versets apparentés au sein des Écritures, cet outil permet aux chercheurs et aux étudiants de la Bible d'explorer les thèmes, les concepts et les enseignements clés à travers différents livres bibliques. Grâce à la fonctionnalité de verset lié, nous pouvons établir des connexions profondes entre les passages, obtenir une compréhension contextuelle plus profonde et saisir la cohérence et la richesse des enseignements bibliques dans leur ensemble. Que ce soit pour des études personnelles, des enseignements ou des recherches plus poussées, l'outil de verset lié s'avère être un compagnon précieux qui enrichit notre exploration des vérités bibliques et renforce notre compréhension globale des Écritures saintes.